Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.17 Plin. Nat. 27.18 (English) >>Plin. Nat. 27.19

27.18

polyanthemum, quam quidam batrachion appellant, caustica vi exulcerat, cicatrices et ad colorem reducit, eademque vitiligines concorporat. - polygonum graeci vocant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera polygoni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a multitudine seminis aut densitate fruticis, alii polygonaton a frequentia geniculorum, alii thalattiada, alii carcinothron, alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minusque nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus foliis turgescente. quocumque haec modo se habent, vis earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt, largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui si non fuere, non prosunt. stomachi fervori folia inponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per se datur et in febribus ante accessiones ii cyathis, in

-- --

tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysintericis et in solutione stomachi. tertium genus orion vocant, in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule, densis geniculis et in se infarctis, foliis autem piceae, radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare ischiadicis. quartum genus silvestre appellatur, paene arboris frutice, radice lignosa, stirpe cedri rubicunda, ramis sparti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quaternisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter gingivarum vero vitia ipsa commanducatur. nomas sistit omniaque, quae serpunt aut difficilem cicatricem habent, privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra profluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum servant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.17 Plin. Nat. 27.18 (English) >>Plin. Nat. 27.19

Powered by PhiloLogic