Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.19 Plin. Nat. 27.20 (English) >>Plin. Nat. 27.21

27.20

rhecoma adfertur ex iis quae supra pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra cacoëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. at renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo iii obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones,

-- --

febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones. - circa ariminum nota est herba quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationesque omnes. qui curant ea, addunt haec verba: "reseda, morbos reseda; scisne, scisne, quis hic pullus egerit radices nec caput nec pedes habeat." haec ter dicunt totiensque despuunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.19 Plin. Nat. 27.20 (English) >>Plin. Nat. 27.21

Powered by PhiloLogic