Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.7 Plin. Nat. 27.8 (English) >>Plin. Nat. 27.9

27.8

elatine folia habet casiae, pusilla, pilosa, rotunda, semipedalibus ramulis quinis senisque, a radice statim foliosis. nascitur in segete, acerba gustu et ideo oculorum

-- --

fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis, subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis usu dysinteria liberat. - empetros, quam nostri calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant, una rumpi. - epicactis ab aliis elleborine vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis utilissima et contra venena pota. - epimedion caulis est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, numquam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac * * * in umidis nascitur. et huic spissandi refrigerandique natura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas cohibent. - enneaphyllon longa folia novena habet, causticae naturae. inponitur lana circumdatum, ne urat latius - continuo pusulas excitat - , lumborum doloribus et coxendicum utilissimum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.7 Plin. Nat. 27.8 (English) >>Plin. Nat. 27.9

Powered by PhiloLogic