Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.8 Plin. Nat. 27.9 (English) >>Plin. Nat. 27.10

27.9

felicis duo genera nec florem habent nec semen.

-- --

pterim vocant graeci, alii blachnon, cuius ex una radice conplures exeunt felices bina etiam cubita excedentes longitudine, non graves odore; hanc marem existimant. alterum genus thelypterim graeci vocant, alii nymphaeam pterim; est autem singularis atque non fruticosa, brevior molliorque et densior, foliis ad radicem canaliculata. utriusque radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen graeci inposuere. radices utriusque longae in oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneorum animalia, ex his taenias cum melle, cetera ex vino dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima. alvum solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius taenias cum scamonii pari pondere. radix eius pondere ii obolorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque in cervicibus. folia cimicem necant, serpentem non recipiunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta

-- --

etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae discrimen: optima macedonica est, secunda cassiopica. - femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis recens in aceto ac sale trita.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.8 Plin. Nat. 27.9 (English) >>Plin. Nat. 27.10

Powered by PhiloLogic