Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.19 Plin. Nat. 28.20 (English) >>Plin. Nat. 28.21

28.20

de lactis usu convenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri coeliacisque utilissimum, maxime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiuntur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmulgeatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius eius, quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus

-- --

abstineat. mixto praeterea ovorum candido liquore madidaque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum suspendit. etiam si rana saliva sua oculum asperserit, praecipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque. eum, qui simul matris filiaeque lacte inunctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. si sit odor gravior, ut plerumque fit longis vitiis, diluto melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti aut etiam, ut aristoteles tradit, dorycnio, et contra insaniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe anserino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum etiam sistit potu, ut rabirius scribit, et menses ciet.

-- --

eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes quoque aurium eici invenio. eius, quae marem pepererit, lacte gustato canes rabiosos negant fieri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.19 Plin. Nat. 28.20 (English) >>Plin. Nat. 28.21

Powered by PhiloLogic