Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.25 Plin. Nat. 28.26 (English) >>Plin. Nat. 28.27

28.26

proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque

-- --

ille, cui vita in aqua terraque communis. duo enim genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes febris statas arcent ture repleti - sunt enim cavi - ita ne diebus v ab aegro cernatur qui adalligaverit. idem pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium horrores venientes tradunt. eadem de causa aegypti perungunt adipe aegros suos. alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus vivit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel caligines. inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adposita menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa. adulterant amylo aut cimolia, sed maxime sturnorum fimo qui captos oryza tantum pascunt. felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva laborantes salutare tradunt, item velleribus circumdari vapore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati

-- --

sensum omnem scalpelli aufert. sanguis utriusque claritatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus pilus defluit. hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.25 Plin. Nat. 28.26 (English) >>Plin. Nat. 28.27

Powered by PhiloLogic