Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.36 Plin. Nat. 28.37 (English) >>Plin. Nat. 28.38

28.37

inter omnia autem communia animalium vel praestantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere,

-- --

mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. taurino praecipua potentia, etiam in aere pelvibusque aureo colore obducendis. omne autem curatur recens praeligato ore lino crasso, demissum in ferventem aquam semihora, mox siccatum sine sole atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet, cum romae publicis sacris equus etiam immoletur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.36 Plin. Nat. 28.37 (English) >>Plin. Nat. 28.38

Powered by PhiloLogic