Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.41 Plin. Nat. 28.42 (English) >>Plin. Nat. 28.43

28.42

capilli defluvia ursinus adips admixto ladano et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium capillis increscant, item fel caprinum cum creta cimolia et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofinum, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam adiecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari

-- --

capillum putant et a canitie vindicari, si rasis inlinatur plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli illitum urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle taurino cum aegyptio alumine tepefacto inlinunt. ulcera capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur. sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilissimum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue felium fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus farina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et tamaricis semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire continent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tradunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus cinis cum oleo myrteo. - capitis dolorem sedat pota aqua, quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si credimus, vulpis masculae genitale circumligatum, cornus cervini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino. -

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.41 Plin. Nat. 28.42 (English) >>Plin. Nat. 28.43

Powered by PhiloLogic