Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.49 Plin. Nat. 28.50 (English) >>Plin. Nat. 28.51

28.50

stomachum exulceratum lactis asinini potus reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini partibus ii ac nucibus iii ex melle tritum et in cibo sumptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur,

-- --

addito in iii heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua, dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.49 Plin. Nat. 28.50 (English) >>Plin. Nat. 28.51

Powered by PhiloLogic