Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.57 Plin. Nat. 28.58 (English) >>Plin. Nat. 28.59

28.58

comitiali morbo testes ursinos edisse prodest vel aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam urinam ex aceto mulso, efficacius quae inaruerit in vesica sua. dantur et suum testiculi inveterati tritique in suis lacte, praecedente vini abstinentia et sequente continuis quinis diebus. dantur et leporis sale custoditi pulmones cum turis tertia parte in vino albo per dies xxx, item coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infumatum prius in foliis, semuncia per dies vii, ungularum eius cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale adservati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte vel ex aqua. membrana partus earum, praecipue si marem pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit. sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub

-- --

diu prima aut secunda luna praecipiant, alii carnem, aliqui sanguinem aceto dilutum per dies xl bibendum. quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eademque potione et lymphatis medentur. comitialibus datur et lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus; dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut volunt magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere decoctum et in folliculo fellis reconditum ita, ne terram attingat, potum vero ex aqua sublime. morbum ipsum deprehendit caprini cornus vel cervini usti nidor. - sideratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prodesse dicitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.57 Plin. Nat. 28.58 (English) >>Plin. Nat. 28.59

Powered by PhiloLogic