Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.64 Plin. Nat. 28.65 (English) >>Plin. Nat. 28.66

28.65

sanguinem sistit coagulum cervinum ex aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item e fimo asini cinis inlitus - efficacior vis e maribus aceto admixto et in lana ad omne profluvium inposito - , similiter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum

-- --

cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus glutinatur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.64 Plin. Nat. 28.65 (English) >>Plin. Nat. 28.66

Powered by PhiloLogic