Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.6 Plin. Nat. 28.7 (English) >>Plin. Nat. 28.8

28.7

hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quae repeti supervacuum est.

-- --

quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos suctuve modo, quorum e genere sunt psylli marsique et qui ophiogenes vocantur in insula cypro, ex qua familia legatus euagon nomine a consulibus romae in dolium serpentium coniectus experimenti causa circummulcentibus linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula nili tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut vocem quoque eorum fugiant. horum omnium generum insita repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant; tantum remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere,

-- --

serpentes aegre praeterquam laeva manu extrahi. e pythagorae inventis non temere fallere, inpositivorum nominum inparem vocalium numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui iii animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse orpheus et archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e carne ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes medicae sunt, sicuti diximus de pyrrhi regis pollice, et elide solebat ostendi pelopis os ulnamque eam eburneam adfirmabant. - (naevos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi). -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.6 Plin. Nat. 28.7 (English) >>Plin. Nat. 28.8

Powered by PhiloLogic