Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.74 Plin. Nat. 29.1 (English) >>Plin. Nat. 29.2

29.1

naturae remediorum atque multitudo instantium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros, nulli ante haec latino sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium novarum exordium, utique tam sterilis gratiae tantaeque

-- --

difficultatis in promendo. sed quaestionem occurrere verisimile est omnium, qui haec noscant, cogitationi, quonam modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores suos adsignavit et caelo dicavit, nec non et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine aesculapium fabulata, quoniam tyndareum revocavisset ad vitam - nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua - , clara troianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen dumtaxat remediis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 28.74 Plin. Nat. 29.1 (English) >>Plin. Nat. 29.2

Powered by PhiloLogic