Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.17 Plin. Nat. 29.18 (English) >>Plin. Nat. 29.19

29.18

quaedam pudenda dictu tanta auctorum adseveratione commendantur, ut praeterire fas non sit, siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur, veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspidum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, quod dicant gallinas, quo die ederint, non interfici ab aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. ex iis, quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere sanguisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis. quamquam et oculos quidam his inungunt

-- --

tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt auribus. cetera, quae de his tradunt vomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec referenda arbitror. lethargi tantum medicinae cum argumento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis, septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos. et in stranguria fistulae inposuere. adeo nihil parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. quin et adalligatos laevo bracchio binos lana subrepta pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo panno. rursus his adversatur scolopendra suffituque enecat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.17 Plin. Nat. 29.18 (English) >>Plin. Nat. 29.19

Powered by PhiloLogic