Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.20 Plin. Nat. 29.21 (English) >>Plin. Nat. 29.22

29.21

draco non habet venena. caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas imagines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudiciorum victoriae plurimum, spondylum aditus potestatium

-- --

mulcere, dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles. sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis et dorcadis. quae coarguisse non minus referet quam contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et haec illorum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt, item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in aceto perunctos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.20 Plin. Nat. 29.21 (English) >>Plin. Nat. 29.22

Powered by PhiloLogic