Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.25 Plin. Nat. 29.26 (English) >>Plin. Nat. 29.27

29.26

carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae, adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in vino poto. parthi gallinae malunt cerebrum plagis inponere. ius quoque ex iis potum praeclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones non attingunt perunctos eo, praecipue si et alium fuerit incoctum. alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, iocineri, renibus, vesicae, contra cruditates, suspiria. itaque etiam faciendi eius extant praecepta: efficacius coci cum olere marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba mercuriali, polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis iii aquae ad iii heminas cum supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestivius antecedente vomitione. non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est.

-- --

at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum non canunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.25 Plin. Nat. 29.26 (English) >>Plin. Nat. 29.27

Powered by PhiloLogic