Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.32 Plin. Nat. 29.33 (English) >>Plin. Nat. 29.34

29.33

salamandris cantharidas diximus resistere. sed in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae vesicae cum cruciatu praecipuo. cossinum equitem romanum amicitia neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus ex aegypto medicus ob hanc valetudinem eius a caesare, cum cantharidum potu praeparare voluisset, interemit. verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiae uvae et sebo ovis vel caprae. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite

-- --

existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur ex vermiculo in spongea maxime cynorrhodi, quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino, ceterae in alba rosa, minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius coloris macrae. conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per linteolum vaporentur, postea reponuntur. vis earum adurere corpus, crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus, eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae omnes ad lepras, lichenas. dicuntur et menses ciere et urinam; ideo hippocrates et hydropicis dabat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.32 Plin. Nat. 29.33 (English) >>Plin. Nat. 29.34

Powered by PhiloLogic