veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter contra aconita addi parum salis oporteat. gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra venena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangulationes, quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. sanguis anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa portione, idem contra mala medicamenta omnia adversatur cum lemnia rubrica et spinae albae suco, ut pastillorum drachmis quinis e cyathis ternis aquae bibatur. item mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum ponticarum; itaque et spissatus servatur vinoque diluitur; quidam feminae anatis efficaciorem putant. simili modo contra venena omnia ciconiarum
-- --
ventriculus valet, coagulum pecoris, ius ex carne arietum, privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum praeterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis binis pota.