Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.37 Plin. Nat. 29.38 (English) >>Plin. Nat. 29.39

29.38

alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum, quod ille muscerdas appellat, aut muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum utuntur, alii x diebus cinerem earum inlinunt cum cinere chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt, quidam melle tantum. nullum animal minus docile existimatur minorisve intellectus; eo mirabilius est olympiae sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem myioden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis et e murium capitibus caudisque et totius muris emendat, praecipue si veneficio acciderit haec iniuria, item irenacei cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida.

-- --

caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet novacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in hystrice. lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum defluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. quidam denas virides in x sextariis olei veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pellium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cerebro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata cute - caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent alte - , postea ad ulcera ita facta capita murium et fel murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.37 Plin. Nat. 29.38 (English) >>Plin. Nat. 29.39

Powered by PhiloLogic