Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.39 Plin. Nat. 29.40 (English) >>Plin. Nat. 29.41

29.40

capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita et his duritia lapidea exempta - est autem calculi latitudine, eaque adalligantur, set minutae fronti inlinuntur tritae, item oesypum - , ossa e capite vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circumligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inventae ossiculum per aurum, argentum, ebur traiectum in pellicula canina adalligatum, quod remedium pluribus semperque prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto

-- --

inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haec et vulneribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro vero profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps earundem alitum cum rosaceo. cocleae matutina pascentis harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba addita fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.39 Plin. Nat. 29.40 (English) >>Plin. Nat. 29.41

Powered by PhiloLogic