aquilae, quam diximus pullos ad contuendum solem experiri, felle mixto cum melle attico inunguntur nubeculae et caligationes suffusionesque oculorum. eadem vis est et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua diluto, item suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei. fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini monstrant. laudant et gallinae fel et praecipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius rei gratia saginant. adiuvat mirifice et ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus. fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere corneisque pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua in mentione significandum est pavones fimum suum
-- --
resorbere tradi invidentes hominum utilitatibus. accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum attico melle. laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad aegilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis aequo pondere, per se vero ad claritatem. ex hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id servari iubent. ova perdicum in vase aereo decocta cum melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. columbarum, palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis cruore suffusis eximie prodest. in columbis masculae efficaciorem putant; vena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex oleo aut vino. earundem avium sanguis nyctalopas sanat et iocur ovium, ut in capris diximus, efficacius fulvae. decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere. bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis
-- --
fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis; accipitrum generis hanc graeci faciunt. argema ex melle omnibus, quae supra scripta sunt, sanatur. mel utilissimum oculis, in quo apes sint inmortuae. ciconiae pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippiturus, item qui draconis caput habeat. huius adipe et melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt. hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus.