Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.4 Plin. Nat. 29.5 (English) >>Plin. Nat. 29.6

29.5

"dicam de istis graecis suo loco, m. fili, quid athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere.

-- --

vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Ὀπικῶν appellatione foedant. interdixi tibi de medicis."



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.4 Plin. Nat. 29.5 (English) >>Plin. Nat. 29.6

Powered by PhiloLogic