Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.7 Plin. Nat. 29.8 (English) >>Plin. Nat. 29.9

29.8

ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, ob id ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur.

-- --

quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam remedia post millensimum annum reditura monstrare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 29.7 Plin. Nat. 29.8 (English) >>Plin. Nat. 29.9

Powered by PhiloLogic