Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.16 Plin. Nat. 3.17 (English) >>Plin. Nat. 3.18

3.17

in cluniensem conventum varduli ducunt populos xiiii, ex quibus alabanenses tantum nominare libeat, turmogidi iiii, in quibus segisamonenses et segisamaiulienses. in eundem conventum carietes et vennenses v civitatibus vadunt, quarum sunt velienses. eodem pelendones celtiberum iiii

-- --

populis, quorum numantini fuere clari, sicut in vaccaeorum xvii civitatibus intercatienses, palantini, lacobrigenses, caucenses. nam in cantabricis viiii populis iuliobriga sola memoretur, in autrigonum x civitatibus tritium et virovesca. arevacis nomen dedit fluvius areva. horum vi oppida, secontia et vxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea segovia et nova augusta, termes ipsaque clunia, celtiberiae finis. ad oceanum reliqua vergunt vardulique ex praedictis et cantabri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.16 Plin. Nat. 3.17 (English) >>Plin. Nat. 3.18

Powered by PhiloLogic