Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.1 Plin. Nat. 3.2 (English) >>Plin. Nat. 3.3

3.2

terrarum orbis universus in tres dividitur partes, europam, asiam, africam. origo ab occasu solis et gaditano freto, qua inrumpens oceanus atlanticus in maria interiora diffunditur. hinc intranti dextera africa est, laeva europa, inter has asia. termini amnes tanais et nilus. xv p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, v in latitudinem, a vico mellaria hispaniae ad promunturium africae album, auctore turranio gracile iuxta genito. t. livius ac nepos cornelius latitudinis tradiderunt minus vii p., ubi vero plurumum, x: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa

-- --

limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, abila africae, europae calpe, laborum herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.1 Plin. Nat. 3.2 (English) >>Plin. Nat. 3.3

Powered by PhiloLogic