Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.19 Plin. Nat. 3.20 (English) >>Plin. Nat. 3.21

3.20

narbonensis provincia appellatur pars galliarum quae interno mari adluitur, bracata antea dicta, amne varo ab italia discreta alpiumque vel saluberrimis romano imperio iugis, a reliqua vero gallia latere septentrionali montibus cebenna et iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque italia verius quam provincia. in ora regio

-- --

sordonum intusque consuaranorum, flumina tecum, vernodubrum, oppida illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, ruscino latinorum, flumen atax, e pyrenaeo rubrensem permeans lacum, narbo martius decumanorum colonia xii p. a mari distans, flumina araris, liria. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis: agatha quondam massiliensium et regio volcarum tectosagum atque ubi rhoda rhodiorum fuit, unde dictus multo galliarum fertilissimus rhodanus amnis, ex alpibus se rapiens per lemannum lacum segnemque deferens ararim nec minus se ipso torrentes isaram et druantiam. libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum hispaniense, alterum metapinum, tertium idemque amplissimum massalioticum. sunt auctores et heracleam oppidum in ostio rhodani fuisse. ultra fossae ex rhodano, c. mari opere et nomine insignes, stagnum mastromela, oppidum maritima avaticorum, superque campi lapidei, herculis proeliorum memoria, regio anatiliorum et intus dexivatium cavarumque; rursus a mari tricorium et intus tritollorum vocontiorumque et

-- --

segovellaunorum, mox allobrogum. at in ora massilia graecorum phocaeensium foederata, promunturium zao, citharista portus, regio camactulicorum, dein suelteri supraque verucini. in ora autem athenopolis massiliensium, forum iuli octavanorum colonia, quae pacensis appellatur et classica, amnis nomine argenteus, regio oxubiorum ligaunorumque, super quos suebri, quariates, adunicates. at in ora oppidum latinum antipolis, regio deciatium, amnis varus, ex alpium monte caenia profusus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.19 Plin. Nat. 3.20 (English) >>Plin. Nat. 3.21

Powered by PhiloLogic