Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.22 Plin. Nat. 3.23 (English) >>Plin. Nat. 3.24

3.23

est ergo folio maxime querno adsimulata, multo proceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens cacumine et amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, leucopetram dextra, lacinium sinistra. patet longitudine ab inalpino fine praetoriae augustae per urbem capuamque cursu meante regium oppidum, in umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret lacinium usque, ni talis obliquitas in latus degredi videretur. latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria inferum et superum amnesque varum atque arsiam, media autem ferme circa urbem romam ab ostio aterni amnis in hadriaticum mare influentis ad tiberina ostia cxxxvi, et paulo minus a castro novo hadriatici maris alsium ad tuscum aequor, haud ullo in loco cc latitudinem excedens. universae autem ambitus a varo ad arsiam xx xlviiii p. efficit. abest a

-- --

circumdatis terris histria ac liburnia quibusdam locis centena milia, ab epiro et illyrico quinquaginta, ab africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro, ab sardinia centum viginti milia, ab sicilia md, a corcyra minus lxxx, ab issa l. incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.22 Plin. Nat. 3.23 (English) >>Plin. Nat. 3.24

Powered by PhiloLogic