Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.29 Plin. Nat. 3.30 (English) >>Plin. Nat. 3.31

3.30

vrbem tris portas habentem romulus reliquit aut, ut

-- --

plurimas tradentibus credamus, iiii. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque vespasianis anno conditae dcccxxvi m. p. xiii cc, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones xiiii, compita larum cclxv. eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero xxxvii, ita ut xii portae semel numerentur praetereanturque ex veteribus vii, quae esse desierunt, efficit passuum per directum xx m dcclxv. ad extrema vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius lx p. quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente aggere tarquini superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.29 Plin. Nat. 3.30 (English) >>Plin. Nat. 3.31

Powered by PhiloLogic