Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.31 Plin. Nat. 3.32 (English) >>Plin. Nat. 3.33

3.32

a silero regio tertia et ager lucanus bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum pelasgi, oenotri, itali, morgetes, siculi, graeciae maxime populi, novissime lucani samnitibus orti duce lucio. oppidum paestum, graecis posidonia appellatum, sinus paestanus, oppidum elea quae nunc velia, promunturium palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad columnam regiam c m. p. proximum autem flumen melpes, oppidum buxentum, graeciae pyxus, laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. ab eo bruttium litus, oppidum blanda, flumen baletum, portus parthenius phocensium et sinus vibonensis, locus clampetiae, oppidum tempsa, a graecis temese dictum, et crotoniensium terina sinusque ingens terinaeus. oppidum consentia intus. in paeninsula fluvius acheron, a quo oppidani aceruntini. hippo, quod nunc vibonem valentiam appellamus, portus herculis, metaurus amnis, tauroentum oppidum, portus orestis et medma. oppidum scyllaeum, crataeis fluvius, mater, ut dixere, scyllae. dein

-- --

columna regia, siculum fretum ac duo adversa promunturia, ex italia caenus, e sicilia pelorum, xii stadiorum intervallo, unde regium xciv. inde appennini silva sila, promunturium leucopetra xv p., ab ea li locri, cognominati a promunturio zephyrio. absunt a silero ccciii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.31 Plin. Nat. 3.32 (English) >>Plin. Nat. 3.33

Powered by PhiloLogic