Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.6 Plin. Nat. 3.7 (English) >>Plin. Nat. 3.8

3.7

celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo segida quae augurina cognominatur, vlia quae fidentia, vrgao quae alba, ebora quae cerialis, iliberri quod florentini, ilipula quae laus, artigi quod iulienses, vesci quod faventia, singili, ategua, arialdunum, agla minor, baebro, castra vinaria, cisimbrium, hippo nova, ilurco, osca, oscua, sucaelo, vnditanum, tucci vetus, omnia bastetaniae vergentis ad mare. conventus vero cordubensis circa flumen ipsum ossigi quod cognominatur latonium, iliturgi quod forum iulium, ipra, isturgi quod triumphales, vcia et xiiii p. remotum in mediterraneo obulco quod

-- --

pontificense appellatur, mox ripa, epora foederatorum, sacili martialium, onuba et dextra corduba colonia patricia cognomine, inde primum navigabili baete oppida carbula, detumo, fluvius singilis, eodem baetis latere incidens.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.6 Plin. Nat. 3.7 (English) >>Plin. Nat. 3.8

Powered by PhiloLogic