Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.8 Plin. Nat. 3.9 (English) >>Plin. Nat. 3.10

3.9

singilis fluvius, in baetim quo dictum est ordine inrumpens, astigitanam coloniam adluit, cognomine augustam firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae coloniae inmunes tucci quae cognominatur augusta gemella,

-- --

ituci quae virtus iulia, vcubi quae claritas iulia, vrso quae genetiva vrbanorum, inter quae fuit munda, cum pompeio filio rapta; oppida libera astigi vetus, ostippo; stipendiaria callet, callicula, castra gemina, ilipula minor, marruca, sacrana, obulcula, oningi, sabora, ventippo. maenubam amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt olontigi, laelia, lastigi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 3.8 Plin. Nat. 3.9 (English) >>Plin. Nat. 3.10

Powered by PhiloLogic