Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.12 Plin. Nat. 30.13 (English) >>Plin. Nat. 30.14

30.13

iocinerum doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenae in attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium in patina, donec candidae fiant, tunc melle miscent alii centipedam vocant et ex aqua calida dari iubent in cibo. cocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis iii singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum viiii; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto ii, quinto i; sic et suspiria emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine pennis, quod trixallis graece vocetur, latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse quod grylli vocentur; ex his xx torreri iubent ac bibi e

-- --

mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, si qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus, adiecto flore punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.12 Plin. Nat. 30.13 (English) >>Plin. Nat. 30.14

Powered by PhiloLogic