Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.17 Plin. Nat. 30.18 (English) >>Plin. Nat. 30.19

30.18

murino fimo contra calculos inlinere ventrem prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat. haec caro ad hunc modum occisi stillicidium

-- --

vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis iii tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die ii, tertio die i, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi vel si quis ut locusta edit, lapillos, qui in gallinaceorum vesica aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus iii, e nido hirundinum glaebam dilutam aqua calida, ossifragi

-- --

ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agninorum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.17 Plin. Nat. 30.18 (English) >>Plin. Nat. 30.19

Powered by PhiloLogic