Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.20 Plin. Nat. 30.21 (English) >>Plin. Nat. 30.22

30.21

nunc praevertemur ad ea, quae totis corporibus metuenda sunt.

fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt magi domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuae defossum. minus mirentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus

-- --

dehiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. et indicium in augurio vitalium habent, nam si aeger initio respondeat ei, qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, moriturum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure laeva canis, cui non sit alius quam niger colos. nigidius fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. rursus magi tradunt lymphatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui a nocturnis diis faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vespertinisque liberari.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.20 Plin. Nat. 30.21 (English) >>Plin. Nat. 30.22

Powered by PhiloLogic