Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.37 Plin. Nat. 30.38 (English) >>Plin. Nat. 30.39

30.38

in muliebribus malis membranae e partu ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum testes si subinde a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana e secundis canum, si terram non attigerit, lumbis parturientium tactis. fimum murinum aqua pluvia dilutum mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irenaceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra abortus. facilius enituntur quae * * * um anserinum cum aquae ii cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per genitale effluentes aquas. - vermes terreni inliti, ne cervicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves secundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi

-- --

mammarum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso. inveniuntur et in gramine vermiculi, qui adalligati collo continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur. conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. - cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item conceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et tragacantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum medulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur et cypri. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae testis tritae cum rosaceo. ad haec astypalaeicae maxime eliguntur. alio modo africanae binae tritae cum feni graeci quod iii digitis capiatur, addito melle coclearibus iiii, inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes; hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farinam miscentur lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori

-- --

adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum polenta. - viperam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. in mortua mirum, si sine adservata transcenderit gravida, innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam. - anguis inveterati suffitu menstrua adiuvant. anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum ture; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri, quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes. - lapis aƫtites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes abortuum insidias. penna vulturina subiecta pedibus adiuvat parturientes. ovum corvi cavendum gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus aut cygni emollit. mammas a partu custodit adeps

-- --

anseris cum rosaceo et araneo. phryges et lycaones mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem utilem esse. iis, quae vulva strangulentur, et blattas inlinunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas servat. putant et ter circumductas ovo perdicis aut * * * non inclinari et, si sorbeantur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice trito inlinantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.37 Plin. Nat. 30.38 (English) >>Plin. Nat. 30.39

Powered by PhiloLogic