Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.38 Plin. Nat. 30.39 (English) >>Plin. Nat. 30.40

30.39

vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo vel cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. idem et cerebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens utique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem admiscent. quidam in iii heminis olei discocunt viperam exemptis ossibus, psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis, quos renasci nolunt. fel irenacei psilotrum est, utique mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per se cinis. lacte canis primiparae, prius evolsis pilis vel

-- --

nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. idem evenire traditur sanguine ricini evulsi cani, item hirundinino sanguine vel felle, ovis formicarum. supercilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; capilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari admixto oleo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.38 Plin. Nat. 30.39 (English) >>Plin. Nat. 30.40

Powered by PhiloLogic