Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.7 Plin. Nat. 30.8 (English) >>Plin. Nat. 30.9

30.8

maculas in facie oesypum cum melle corsico, quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis in facie cum rosaceo inpositum vellere - quidam et butyrum addunt - , si vero vitiligines sint, fel caninum prius acu conpunctas, liventia et suggillata pulmones arietum pecudumque in tenues consecti membranas calidi inpositi vel columbinum fimum. cutem in facie custodit adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. tollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. omnium quidem coclearum cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis miscetur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et formicas herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale exiguo talia vitia sanentur. buprestis animal est rarum in italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleontos albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus

-- --

contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.7 Plin. Nat. 30.8 (English) >>Plin. Nat. 30.9

Powered by PhiloLogic