Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.47 Plin. Nat. 31.1 (English) >>Plin. Nat. 31.2

31.1

aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus at illae, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina, saepe etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera. eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis

-- --

velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enumerare quis mortalium queat



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 30.47 Plin. Nat. 31.1 (English) >>Plin. Nat. 31.2

Powered by PhiloLogic