Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.11 Plin. Nat. 31.12 (English) >>Plin. Nat. 31.13

31.12

limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti

-- --

frigoris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem statim implent, quod evenit troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem bibentibus, refert et si vasa aerea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatae leniter terram relinquant decoctaeque crassis obducant vasa crustis. est etiamnum vitium non fetidae modo, verum omnino quicquam resipientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe, ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem aƫri quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquae iucunde olentis in mesopotamia chabura; fabulae rationem adferunt, quoniam eo iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.11 Plin. Nat. 31.12 (English) >>Plin. Nat. 31.13

Powered by PhiloLogic