Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.12 Plin. Nat. 31.13 (English) >>Plin. Nat. 31.14

31.13

quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex

-- --

quonam ergo genere maxime probabilis continget puteis nimirum, ut in oppidis video constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra. salubritati haec satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque caelum videant. super omnia una observatio - eadem et ad perennitatem pertinet - , ut illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut e sublimi deiecta verberatum corripiat aƫra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris contingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem esse convenit, item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.12 Plin. Nat. 31.13 (English) >>Plin. Nat. 31.14

Powered by PhiloLogic