Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.15 Plin. Nat. 31.16 (English) >>Plin. Nat. 31.17

31.16

aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento. est et peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aestu secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umidior sit ille, indubitata spes promittitur. sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia experimenta decurrunt. loco in altitudinem pedum quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut peruncta pelvi aerea lanae vellere cooperto lucernaque ardente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umidum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defectu olei restincta aut etiam vellus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius excocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.15 Plin. Nat. 31.16 (English) >>Plin. Nat. 31.17

Powered by PhiloLogic