Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.16 Plin. Nat. 31.17 (English) >>Plin. Nat. 31.18

31.17

terra vero ipsa promittit candicantibus maculis aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, nec amplius puteum fodiunt coria terrae observantes, ut a nigra descendat ordo supra dictus. aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic probatur, dulces enim levissimasque facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea incertas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas speique certissimae, radices montium saxosae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodientibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque ferramenta descendere. depressis puteis sulpurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens lucerna si extinguatur; tunc secundum puteum lextra ac sinistra fodiuntur aestuaria, quae graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, sine harenato opus surgit, ne venae obstruantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.16 Plin. Nat. 31.17 (English) >>Plin. Nat. 31.18

Powered by PhiloLogic