Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.17 Plin. Nat. 31.18 (English) >>Plin. Nat. 31.19

31.18

quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt,

-- --

quarum non in alto origo est - hibernis enim constant imbribus - , quaedam a canis ortu, sicut in macedoniae pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in chio evenit simili ratione portus et oppidi. athenis enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in iovis horto, at ille siccitatibus riget. maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa olynthum, vere primum aquis redeuntibus. in sicilia quidem circa messanam et mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque faciunt. apolloniae in ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, velut in narniensi agro, quod admirandis suis inseruit m. cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem. - omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem

-- --

amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et nili rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia aegypti.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.17 Plin. Nat. 31.18 (English) >>Plin. Nat. 31.19

Powered by PhiloLogic