Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.1 Plin. Nat. 31.2 (English) >>Plin. Nat. 31.3

31.2

emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in tarbellis aquitanica gente et in pyrenaeis montibus tenui intervallo discernente, alibi tepidae, egelidae, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus variis urbesque condunt, sicut puteolos in campania, statiellas in liguria, sextias in narbonensi provincia. nusquam tamen largius quam in baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus: aliae sulpuris vi, aliae aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave mixtura, vapore ipso aliquae prosunt, tantaque est vis, ut

-- --

balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere cogant. quae in baiano posidianae vocantur, nomine accepto a claudii caesaris liberto, obsonia quoque percocunt. vaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.1 Plin. Nat. 31.2 (English) >>Plin. Nat. 31.3

Powered by PhiloLogic