Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.20 Plin. Nat. 31.21 (English) >>Plin. Nat. 31.22

31.21

homerum calidorum fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret, videlicet quia medicina tunc non erat haec, quae nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis cutilia est, bibendo itaque purgationibus. plerique in gloria ducunt plurimis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci, nec sine oleo discedentes, quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam plurimo potu gloriantium, vidique iam turgidos bibendo in tantum, ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae. nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in segesta siciliae, larisa troade, magnesia, melo,

-- --

lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi existimavere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehendetur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.20 Plin. Nat. 31.21 (English) >>Plin. Nat. 31.22

Powered by PhiloLogic