Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.23 Plin. Nat. 31.24 (English) >>Plin. Nat. 31.25

31.24

inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis portionibus maris, mellis, imbris. ex alto et ad hunc usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. prodest ad purgationes maxime sine stomachi vexatione et sapore

-- --

grato et odore. - hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpetentibus vini aegris veluti innocentiore potu, damnatum iam multis annis, isdem vitiis quibus vinum nec isdem utilitatibus. - quia saepe navigantes defectu aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.23 Plin. Nat. 31.24 (English) >>Plin. Nat. 31.25

Powered by PhiloLogic