Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.27 Plin. Nat. 31.28 (English) >>Plin. Nat. 31.29

31.28

facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis mari adfuso non sine aquis dulcibus riguis, sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo * * * que, aliter non inarescens. africa circa uticam construit acervos salis ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo umore liquescunt vixque etiam ferro caeduntur. fit tamen et in creta sine riguis mare in salinas infundentibus et circa aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo, nilo sucosum. fit et puteis in salinas ingestis. prima densatio babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile,

-- --

quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. in chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem faciunt inertem nec candidum. galliae germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt; hispaniae quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quae per se cinere sincero vim salis reddat, alibi corylus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. apud theophrastum invenio umbros harundinis et iunci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e menis iucundissimus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.27 Plin. Nat. 31.28 (English) >>Plin. Nat. 31.29

Powered by PhiloLogic