Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.28 Plin. Nat. 31.29 (English) >>Plin. Nat. 31.30

31.29

marinorum maxume laudatur cyprius a salamine, at e stagnis tarentinus ac phrygius, qui tattaeus vocatur. hi duo oculis utiles. e cappadocia qui in laterculis adfertur, cutis nitorem dicitur facere. magis tamen extendit is, quem citium appellavimus, itaque a partu ventrem eo cum melanthio inlinunt. salsissimus sal qui siccissimus, suavissimus omnium tarentinus atque candidissimus,

-- --

set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dulcescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit tragasaeus neque acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius spuma aut ramentum tenuius. agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit. sunt et colorum differentiae. rubet memphi, rufus est circa oxum, centuripis purpureus, circa gelam in eadem sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. in cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissimus. ad medicinae usus antiqui tarentinum maxime laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum praecipue, iumentorum vero et boum oculis tragasaeum et baeticum. ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut atticus et euboicus. servandis carnibus aptior acer et siccus, ut megaricus. conditur etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, excitans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item in mandendo quaesitus garo. quin et pecudes

-- --

armentaque et iumenta sale maxime sollicitantur ad pastus, multo tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo dote. ergo, hercules, vita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit intellectus ad voluptates animi quoque eximias. sales appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat. honoribus etiam militiaeque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet ex nomine salariae viae, quoniam illa salem in sabinos portari convenerat. ancus marcius rex salis modios vi in congiario dedit populis et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, et salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.28 Plin. Nat. 31.29 (English) >>Plin. Nat. 31.30

Powered by PhiloLogic