Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.2 Plin. Nat. 31.3 (English) >>Plin. Nat. 31.4

31.3

iam generatim nervis prosunt pedibusve aut coxendicibus, aliae luxatis fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, oculis vero ciceronianae. dignum memoratu, villa est ab averno lacu puteolos tendentibus inposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat m. cicero academiam ab exemplo athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe fecisset. huius in parte prima exiguo post obitum ipsius antistio vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine laureae tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum legi queat:

-- --

"quo tua, romanae vindex clarissime linguae,



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.2 Plin. Nat. 31.3 (English) >>Plin. Nat. 31.4

Powered by PhiloLogic