Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.29 Plin. Nat. 31.30 (English) >>Plin. Nat. 31.31

31.30

salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti

-- --

rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. aegyptus invenit, videturque nilo deferri. et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, media vero pars umidior, ut diximus. floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum solvit in vino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci color redeat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.29 Plin. Nat. 31.30 (English) >>Plin. Nat. 31.31

Powered by PhiloLogic